monumenta.ch > Plinius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 176
{LXIX} Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus - mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires -, salici tamen praecipua dos.